1610-06-25.DE Duplessis
Reverende Pater
Deliquij nostri, quis apud nos effectus, ex litteris nostris nosti: quis apud vos, ex vestris expecto. Et jesuitæ quidem, quin scelus patrarint, ambigunt pauci, nec prudentiores quique, quin auspice papa. At terret nonnullos ac stupefacit ((( ((((((((( illud. Et iudices, porro ex formula agentes, latet adhuc, quod cæteris patet. Interim confusa rerum facies: pax magis inter nos, quam concordia. Eadem, hactenus, in negotio clivensi, sabaudico, cæteris, consilia: sed ab ætate, a sexu languidiora. Ecclesijs cæterum purioribus, quies : quæ iam eius censentur momenti; ut quocumque vergant, lancem facile inclinaturam dubitet nemo.
Tu, reverende pater, quid mediteris, quid agites, quid etiam nos conferre possimus, iudica, indica: ego nullo officio obsequio defuturus sum.
Vale.
Salmurii 25 iunii 1610.