1610-08-06.DE Duplessis
Reverende pater
Tuas, Reverende pater, accepi 6 iulij datas, et consilia nostra tibi probari mihi ipsi gratulor. Pax in regno eiusque studiosa regina, sed concordia in aula non item, scissis procerum studijs et sua quibusque quærentibus. Procedunt tamen ut cunque negotia. Trajicit enim jam Rhenum exercitus noster: et belgicus ei conjungendus ipsam austriaci ditionem pertransit inoffensus. Itaque Juliacum mox obsidendum, quo uno capto fere debellatum erit. Sabaudo etiam confirmare et præstare parata regina quod rex spoponderat. Ut iam vobis et auxiliarem manum præbentibus, nihil ad strenuam defensionem deesse possit ærario præsertim quod creditur Hispani exhausto, fractis viribus. Tantum ne ipse vicinorum ope et opera ad faciliorem cum Hispano reconciliationem, abutatur. De fœdere porro cum Germanis et Batavis a vobis ineundo, adverto quid impediat, a nobis utinam aliqua ratione expediendum. Hoc igitur iam adlaboro ut regina quanti sit illud momenti apprime gnara vos in illud secum pertrahat et inducat. Quod in eo renovando commode curabitur. Sed nosti tu, Reverende Pater, in obliquandis consilijs est hic omnino opus plus temporis teri. Ordinarius vester qui mittitur, quia semipapista, iudicabis num nostræ ad te litteræ tuto ut antea committi possint.
Vale in Christo.
Salmurii, 6 augusti 1610