1613-12-23.DE Carleton G
Reverendissimo domino
Patri Paolo
Venetijs
Divinis iam, reverendissime domine, contentio degna Ecclesia, Ecclesiam Dei infestaverat atque ita quærunt. Ecclesiam hominis non ad charitatem compositi, sed ad quæstione vigilantis, non ut ipsi ex huius mundi pravitate et corruptione ad Eccclesiam accedant, sed ut Ecclesiam in mundo atque in suis sordibus inveniant. Contentionis huius studium plurimos per invia præcipitis abducit, ut qui studio disputandi, non autem charitate ducuntur ses in laqueos et labarinthos iniciant ineluctabilis. Istos improbum quærendi studium ita occupa, ut nec quæsita invenire, nec inventis oni istis liceat. Mihi vero certior multo atque expeditior via patefacta videtur ijs, qui non ipsam quodem scientiam, sed inanem scientiæ gloriam ajiciunt, atque ex charitatis indicio Ecclesiam quærunt. Itaque quum te, tuique similis intucor, Ecclesiam mihi videor intueri.
Non enim Ecclesiam aut locis, aut ædificijs aut humanis prævilegijs definitam, sed doctrinæ ex regula fidei desumptæ consensu & charitate & S. Spiritus gratia ac communione colligatam habemus.
Nam qui uni eademque serviunt Deo, ex una eademque fidei regula, uni atque eadem ad hærentis capiti, uno atque eadem spiritu connexi: ubicumque locorum agunt quamvis per orbis terrarum finis dispersi, tamen in sancto hoc Ecclesiæ corpore omnis cohærent ubi hanc fidei integritatem video, Ecclesiam video. Itaque apud vos Ecclesiam Dei esse non dubitamus, cum qua communione habemus per spiritum. Equidem domi hic in Ecclesia nostra plurimos habemus bonarum literarum culturâ excellentis ad veritatem propagandam per Dei gratiam vigilantes fide & cahritate præstantes. Et misericordias Domini nunquam satis admirari, aut cum reverentia suspicere possumus, qui nos nostramque Ecclesiam in cultu divino a tyrannide liberos esse voluit. Quo beneficio divinitus in nos Ecclesiamque nostram effuso, devotos nos in æternum sibi devinxit misericors pater fieri tamen nihilominus videmus et fatemus, ut non minus illustris videatur potentimque Dei manum non minus illustrans corum conditio, qui quotidie inter ipsos særventis tyrannidis minas fidei integritatem conferant.
Hæc tua est gloria, domine in Christo plurimum, observande immo gloria Christi in tua fide atque obedientia. Itaque in angelo illo pergamensi, ad te de cœlis loquitur, compillat dominus Christus : Novi opera tua, et ubi habitis, nemque ubi thronas est Satanæ, et qua tenes nomen meum, neque negasti fidem meam1. Quamvis vero Ecclesia non semper sub cruce laboret, sed requius nonumquam &respirandi opportunitas donitur, ut semina illa sub curcis, sicut sub aratri sulco condita, tandem in segetem excrescant, atque adeo effloriscant : quia tamen frequentius Ecclesiam suam dilectam misericors pater sub cruce castigat, fit ut Ecclesia vestra, quæ periculis magis videtur exposita ut throno Satanæ propinquior, animos nostros, oculos, precesque intentius ad se rapiat, convertateque. Et certe maxima nos sollicitudo tenet vestri, vestræque Ecclesiæ (quam in Christo Domino fermam, stabilemque optamus) quia vos propre fontim illius mali castrametari videmini, cuius rivuli venerati (perniciem ferum quacumque ruunt ferentis) ad nos etiam redundant, et dum perniciter Ecclesiæ moliuntur Ecclesiam si esse gloriantur.
Jam vero liceat mihi ex te quærere, domino venerabilis, quem dius velut oraculum posuit Ecclesiæ circa ta positæ, quomodo Ecclesiæ Christi communionem habere possit cum illis qui mutarunt caput Ecclesiæ et regulam fidei ? quiquem membra Ecclesiæ definiunt eiusmodi inter quos communio sanctorum idque ex symbolo aposolico accepimus.
Non enim me illud tantopere movet quod sim huius aut illius particularis Ecclesiæ membrum : quam conditionem dum hodie retineo, cras si volvero relinquere possum nam et nostræ Ecclesiæ membra, vestra esse, & vestra Ecclesia fieri nostra possunt. Haec ergo est conditio, quæ pro hominum arbitrio mutari potest. Tale vero bonum in Ecclesia quæro, quod mihi ex locorum mutatione non possit auferre, hoc bonum in communione sanctorum invenio. Itaque nunquam me Ecclesiæ veræ, unicæ sanctæ catholicæ apostolicæ membrum esse existimo, donec in communione sanctorum hoc privilegium obtineam. Itaque non satis admirari possumus improbarum hominum pernicitatem qui dum catholicam Ecclesiam quærunt, iam ad formam atque imaginem revocant particularis illius scilicet, quam ipsi adamant, quam solam predicant. Quum antiqui Ecclesiæ patres contrariam viam tenuerint; qui particularis Ecclesias probarunt, quas cum catholicam communionem habuit ipse iudicamur, nec catholicam ex particulari aliqua examinandam. Fd particularis omnis ex legibus catholicæ probandas statuerunt. De particularibus statuant homines quod volunt, hoc Ecclesiæ filijs puto esse extra controversiam, Ecclesiam catholicam nec esse, nec intelligi posse, sine communione sanctorum. Quæ cum inter illos non sit, qui ad Ecclesiam catholicam esse iactant, viderint illi ex sua Ecclesia.
Non quæro -it—isti quod se esse iactant fdam cum Ecclesia cattholica comunionem habeant isti, qui comunionem sanctorum in Ecclesia sua, o, ipse necessariam profitentur. Hæc fussius disputari in eo libro quem ad te mitto (sic)2, et ex iure communionis illius quam sancti in Ecclesia semper retinerunt, semper retinabunt, non pigibit de sententiam tuam communicare ut quanta sit in misterio fidei cognitio tua, nos etiam intelligamus. Scio prudentiam tuam tanquam Senatus leterarij principem a visis doctissimis ubique adiri, exquiri, expeti. Ego te in Christo quæro, cui te denegare non potes. Si libere monueris ubi erraverim invenies hominum non ad partium studia, sed ad veritatem indagandam excitatum & patefacta veritati exanimo acquisescentem. Deus de quam doctissime incolumen conferuit. Vale in Christi plurimum.
Londini, decemberis 23, 1613
Tuus in Christo frater, in cognitione filius
Georgius Carleton