1610-10-29.DE Duplessis
Reverende domine
Non sine acri dolore conatibus nostris eventus non respondent, sed novit Altissimus momenta rerum. Opus vere suum, suo tempore impleturus. Henricum nostrum tanto scelere ereptum flevimus, maiori iam multum indignamur. Et boni quidem et prudentes quique authores satis norunt; jesuitas orbis faces, sed fovent eos quos minimi decuit quibus in vulnere nostro solatium, ex ruina incrementum. Arctius vobis cum ordinibus fœdus, quod propediem pollicitis ex animo gaudeo, sunt illi amici et utiles et strenui; quod si oratorem tum illi, tum Rhæti apud vos habuerint, spes lucis aliqua ex veritatis vel scintilla. Sed euge illi Domine verbum illud Dei urgeamus quovis gladio bicipici [spada a doppio taglio] penetracius Christum crucifixum, meretricem illam superstitionem licet panoplia stipatam, haudutie transfixurum.
In Palatinatu ex obitu electoris lis magis quam rixa. Bipontinus administrationis ex testamento compos factus, quam Neuburgensis patruus ex bulla aurea sibi vendicat.
Cæterum *Asselinæus noster quod iam ducdum nihil rescribat, anxius sum. Salutem tibi, Reverende Domine, et illi plurimam.