1609-10-03.DE Duplessis
Reverende domine
Angit me supra modum quod totos iam duos menses nihil a te acceperim. Quanquam quod ad sacrum hoc negotium conducat, omitto nihil dominum Lentium3 pridem habetis, palatini electoris et confœderatorum principum nomine. Ita Deus laboribus nostris, præter multorum spem benedixit. At vero nunc cum istis dominum Vandermilium4 ordinum Belgij apud vos oratorem illustrissimi Mauritii5 principis consiliarum et clarissimi viri dominum Barnveldij generum, cuius quanta ibi sit authoritas non ignoras. Procuratum hoc a nobis, vestro hortatu apud principem illum qui hoc negotium ex animo amplexus. Prætextus vero legationis licet ad inducias, cum Hispano paciscendas, quibus rationibus compulsi fuerint serenissimæ Reipublicæ exponant, et porro commertij consuetudinem interutrumque firment. Erit tamen vestræ prudentiæ ad Ecclesiæ Reipublicæque utilitatem, amicitiam, his initijs cœptam convertere. Quid talem oratorem nactus, eo zelo succensus, tu, Venerande Pater, facile poteris ; cui viscera tua aperire, teque totum quantum committere tutissime potes, seu eius pietatem, prudentiam, doctrinam, seu ipsius principi Mauritij mentem, in hac ipsa legatione, de qua ad vos plura, spectes.
De clivensium rerum6 statu ex eo commodius cognosces. Te, Venerande Pater, tuosque conatus Deo optimo maximo enixe commendo.
Vale.
Salmurii, 3 octobris 1609