1609-12-08.A Duplessis
Amplissime domine
Licet ego rarius scribam, cum huic officio Asselinus3 satisfaciat; avide tamen literas recipio et prompte mandata exequar. Legatio flandrica felicissime successit; excepta est, ut regiæ solent, inter Venetos et Batavos concordia initia. Veneti per proprium legatum officum rependent, labor tuus non fuit inanis, cessit in honorem Bataviæ, modo legationem ordinariam institui curamus, obtinebimus spero, quæ evangelij opus promoturas et iuvaturam confido. Cum monitorium [ad Juœos eo anno]4 editum tuum legi, animo commendavi; id agimus assidue ne [Respublica ullo suo iure cedat, ut maiorem libertatem usurpet. Urgemus]5 scripturæ lectionem, Christi merita commendamus, papæ in risu ponimus.
Nihil nobis magis profuerit, quam eius bilis utinam ad interdita. Rex Franciæ nobis obfuit qui eum monuit, ut mollius ageret, ne nodum gordianum resecaremus. Edoctus consilium accepit, agit modo blanditijs et illecebris. Hinc redire meretricis amor et bonis socordia, Deus dat quam vult verbo suo efficatiam, sed humano more, in pace levia aguntur. Rex Franciæ vel meretrici favet vel occultos animos gerit et nobis ignotos. Rex Angliæ ad scribendum quam ad agendum promptior si Stiria libertatem religionis adipisceretur, vulnus esset meretrici gravissimum. Habet Goritiam citra montes subiectam, Venetis nedum conterminam, sed et complicitam. Si Evangelium publice prædicaretur, ad nostros facillime transiret, bellum cum bestia gerere, sed nos lente proficimus, tu precibus sucurrere.
Vale
8 decembris 1609