1611-02-10.DE Duplessis
Reverendissime Pater
Linquor et liquor anumo, sanctum illud opus nostrum, tanto ardore inchoatum cum frigere audio. Siccine enim prunæ illæ nostræ in cinerem in fuliginem abire. Siccine partus ille noster inter ipsos connisus relanguescere, fœtus ad os usque matricis productus, hærere, intermori, lapidescere ? Absit vero. A Dei spiritu scio, quo concaluisti, ignis ille, non ulla aqua extinguendus non ullo pulvere. Dei semen quod ni visceribus vestris concrevit, eodem haud dubie quasi obstretice in lucem producendum. Nos modo ne spiritum extinguamus, nobis desimus ipsi, Christum in nobis Dei gratia formatum ne suffocemus. Audebon aliquid prætera, Venerande Vir ? Ingens tibi a Domino talentum concreditum est, suo tempore con fœnore repetendum. Quo plus tibi fidei apud tuos eo plus oneris. Periclitari illud, sui exactor, quam infodi mavult. Multa sane in hoc negotio, præter communem usum, rationem, prudentiam adeo ipsam, agitanda, tentanda sunt. Dictum tibi putato, quod cognomini Paulo. Recalistrare adversus carcalaria durum. Dictum et illud. Vas ego te elegi in lucem multorum. Cum eodem quidni mox dicas, non conferam ego amplius cum carne et sanguine. Juvat iam et libet cum magistro illo gentium. Sapientiam illam humanam abdicare, cum eo demum insanire. Sapientia quippe carnis cum inimicitia sit erga Deum; contra insipientia Dei το μωρον τον θεον cuivis sapientiæ longissime præstet. Da veniam, Venerande Vir, plusculum hactenus humanis consilijs datum, indultum. Milites vult Gedeon3 noster, in delectu suo faciendo seponit, qui procumbentes, aquam lambunt. Regnum hoc suum violenti rapiunt. Hæccine nobis tantula vita, tantulum tantulæ quod superest tanti, ut gloria Dei, ut animarum salus, æterna illa non nobis sit pluris, non momentanea quævis, absorbeat prorsus ? Nec vero in irritum casurum, quicquid acerbo adhuc partu, connitamur, est quod regeramus. Prope est dies Domini: interpellat hora; respondet vero ipse nobis. Aperirem ego os matricis, ut non guiguerem. Signerem ego et amplius occluderem ? Quin imo gignetur gens, die una, parturiet filios suos Sion simul et pariet. Et hoc videre prisca sæcula; videre et pluribus in locis nostra. Deo auspice, adflante, turgentibus rebus, urgentibus fatis, collaborantibus nihil arduum, nihil impervium nobis. En habes, Venerande Pater, imprudentiam nostram; feres tu illam pro tua prudentia, zelum dices; at si scientiæ expertem; conscientiæ utique plenam. Uror enim vere, quod non uramur, non ad Christi vocem in nobis loquentis cor nostrum ardeat, aliorum non succendat, sed hæc jam plus satis. Et sacris illis impræsentiarum profana, de rebus civilibus admiscere nefas.
Vale, Venerande Pater, et Deum virtutem sit tecum.
Salmurii, 10 februarij, anno 1611
Fulgentio nostro s[alutem] plurimam, quem ex animo veneror.