1612-06-25.DE Casaubon
Is. Casaubonus2 viro venerando patri Paulo veneto s.d.,
Quo rariores tuas accipio, Paule præstantissime, eo gratiores illas experior, quanquam vel si quotidie ad me scriberes, rem mihi faceres semper gratissimam. Optavi aliquando Italiam vestram, Venetias cum primis, illum Italiæ ocellum, invisere; sed non tenuit me unquam tanta cupiditas illorum locorum videndorum, quantum fuit in me desiderium tui videndi et sermones tecum de rebus gravissimis serendi. Ex quo primum scripta tua legi, captus sum admiratione tuæ singularis doctrinæ et iudicii excellentissimi quo excellis. Cum tempore crevit illa admiratio, non parum iis literis confirmata, quas variis temporibus a te accepi. Postrema vero epistola tua paucos ante dies mihi reddita, ut te dignissima, ita mihi accidit longe gratissima3
.
Non poteras Baronium magis graphice depingere, quam fecisti paucissimis verbis. At vulgus imperitum, ut scis, in admiratione illorum Annalium4
stupet5
. Vulgus cum dico etiam multos intelligo, qui se plurimum sapere in literis videri volunt. Nam quotus quisque est hodie tvn papoma nqniwn, qui de illo scriptore Annalium non dicet quod olim de Pythagora anos eja! Vidisti novissimam conciliorum editionem et flagitia in illa admissa, propter unius Baronii auctoritatem. Sed dudum observavi, omnes illos, quibus summæ pietatis est adorare ton tgs eptalojq kurion, id totis viribus agere, ut omnia historiæ ecclesiasticæ monumenta antiqua, præ uno Baronio nihili esse facienda cunctis mortalibus persuadeant. Et merito illi quidem, nam causæ pontificiæ nullus ne cogitari quidem potest animosior illo scriptore defensor, omnia confert6
imo trahit, omnia audet, imo7
fingit in illum unicum finem. Ut valde mirari soleam, pati reges et regum consiliarios, tantum pestilentissimæ doctrinæ magistrum, tanto ubique esse in pretio. Omnino qelaton eis hoc padoi. Fit enim ex hoc iustissimo Dei iudicio ut qui mendaciis et fabulis anilibus in negotio religionis delectentur, iidem haec quoque pernitiosa venena omnipotentiæ pontificiæ a suis subditis hauriri atque imbibi patiantur.
Equidem de illis Annalibus sic semper iudicavi, ut in eo auctore, quid præter diligentiam probarem nihil omnino invenirem. Apparet propositum ei fuisse omnia colligere, bona, mala, vera, falsa, nullo discrimine recti. Veri iudicij quanta laboraret inopia in apparatu ipso statim ostendit. Vix attingit quod erat necesse, gravissimas quæstiones, et multum perdit verborum, ut quæ erant per se clara, aut certe non adeo obscura tenebris involvat et congerie mendaciorum verum abscondat8
. Josephum, scriptorem gravissimum stultissime accusat, quod eius simplex et vera narratio vanissimis, quos instituit epilogismis non congruat, præsides Syriæ cum Judææ procuratoribus puerili errore confundens, Josepho inclementer dicit et mendacij rerum agere illum conatur, qui suas ineptias et fatuitatem accusaret melius, atque ut uno verbo dicam, poluana suam ita ubique ostentat, ut simul linguarum et meliorum disciplinarum et artium9
imperitissimum se fuisse probet. Et hic tamen est Baronius e cuius rhapsodiis volunt hodie nos pendere quibus omnipotentiæ pontificiæ commentum placet. Nos igitur amore veri flagrantes, id nunc agimus, ut scopum illorum Annalium aperiamus, et, quanti parens illorum fieri debeat, doceamus. Quo in proposito eam moderationem tenemus, ut præter Dei gloriam nihil quæsivisse nos, facile omnes sint intellecturi, si ad breve tempus o qeandranpoi Jesus Christus vitæ usuram concesserit. Videbis quæ in primum tomum scripsimus. Id caput est totius operis, quod si probaverimus vix aliquid sani habere, de cætero corpore quid sit iudicandum, non erit adeo difficilis coniectura.
Arduum est opus10
, quod incepi, vel propter congestarum in id volumen rerum copiam, sed mihi bonitas causæ animos facit, et cumprimis serenissimi sapientissimique regis majestas, quem et auctorem habeo nobilis incepti, et assiduum ¢ergodiwciun. Scit princeps, pietate et doctrina excellentissimus, quanti christianæ reipublicæ intersit Baronio detrahi personam, ut talis omnibus appareat qualis est re vera, non qualem ipsum stulta hominum persuasio sibi fingit. Hoc igitur majestas ipsius mihi muneris mandavit, ut meam in eo negotio occuparem industriam. Existimat enim rex, non alibi melius quam in eo argumento omne id, quantulumcunque est literarum, quod Dei beneficio sum consecutus, posse occupari. Spero Deum immortalem connatibus affuturum meis, ego certe cupiditate ardeo incredibili, efficiendi, ne eius benignitatis, quam mihi quotidie exhibet, regem prudentissimum possit aliquando pœnitere.
Gratissimum vero mihi fuit, ex literis tuis cognoscere, de tanto principe non aliter te ex eius scriptis et hominum sermonibus iudicare, quam hic optimus quisque facit eorum, quibus assiduo usu pietas, virtusque ipsius et doctrina sunt notæ. Plane ita est, ut scribis, quod querit philosophus, an cadat in principem laus viri boni, eam controversiam regis hujus exemplum prope unicum decidit, quippe nulla est aut viri boni laus, aut boni principis, qua non sit rex Jacobus11
dignissimus. Cui ego tuum de ipsius maiestate iudicium cum significassem, magnam optimum principem ex verbis meis animadverti capere voluptatem. Magni enim te, Paule venerande, rex sapientissimus idemque doctissimus facit, ut nemo mirari debeat gratum ipsi esse a tam laudato viro laudari. Cum autem verba hæc in extrema epistola tua12
ipsi ostendissem: Si ego eius protectione dignus essem, nihil mihi deesse putarem ad mortalis vitæ felicitatem, statim iussit me rex de sua erga te benevolentia omnia tibi prolixe polliceri. Optare quidem se, ut popularibus tuis face virtutum tuarum præluceas, quod fecisti hactenus; si tamen aliter eveniat, scire vult te serenissimus rex, paratum tibi esse in ipsius magnificentissima liberalitate solatium, et scito scripsisse eius majestatem ad suum, quem isthic habet, oratorem13
, ut nulla in re tibi desit. Experire, si necesse est; senties regi Jacobo ad bene merendum de bonis longas esse manus.
Oro supplex Deum optimum maximum, ut principem, natum in exemplum maximarum virtutum, terris quam diutissime concedat; idenque te servet, vir venerande. Vale
Londini, 7 kal. julias 161214
- 1La British Library conserve (Burney collection 365, f. 292r-293r) une copie d'une plume non identifiée.
- 2Voir Notices biographiques : Isaac Casaubon.
- 3La copie de la British Library porte ici : Iucundissima.
- 4Cardinal Cesare Baronio (1538-1607), Annales ecclesiastici auctore Cæsare Baronio sorano congregationis oratorii presbytero. Tomus primus [- duodecimus], Romæ, ex typ. congregationis Oratorii apud S. Mariam, 1593-1607 ; Venetiis, apud hærederem Hieronimy Scotti, 1600-1612, 12 vol.
- 5La copie de la British Library porte ici : defixum stupet.
- 6Ici le ms Dupuy porte refert.
- 7Ici le ms Dupuy porte omnia.
- 8La copie de la British Library porte ici : obruat.
- 9Ici le ms Dupuy ajoute atque
- 10Isaac Casaubon, De rebus sacris et ecclesiasticis exercitationes XVI, ad cardinalis Baronii Prolegomena in « Annales » et primam eorum partem..., Londini, ex off. Nortoniana, apud J. Billium, 1614.
- 11Le roi Jacques 1er d’Angleterre auprès duquel Casaubon a trouvé protection.
- 12Voir lettre 1612-06-08 à Casaubon.
- 13Voir lettre 1612-08-14 à Dudley Carleton.
- 14Pour exprimer la date en latin, suivant le calendrier romain julien, il faut établir un calcul à partir des trois jours : calendes (1er jour du mois), nones (5e ou 7e jour) et ides (13e ou 15e jour). Après les ides, le calcul part des calendes du mois suivant : ici, 7 jours avant les calendes (kal.) de juillet (Iul.) est bien le 25 juin.