Aller au contenu principal

1617-01-23.DE Duplessis

Venerendo in Christo pater domino Paulo
Veneto amico suo plurimum colendo,

Venetijs

Venerande Vir,

Toto jam biennio nihil inter nos scripsitatum fuisse, prudentiæ excessus tibi fuerit, mihi charitatis defectus censeatur, qui ignem illum fodere debui, zelum nostrum fovere; sed inter hæc noctis quasi silentia dormiendum mihi ipse putabam; dum lux aliqua affulgeret, dicam an appeteret; excubante præsertim et incubante te, quem in omnes occcasiones intentum noram, quibus illa promoveri posset. At expergetio jam et ipse, cum illui mihi videre videor, quod præsaga mente tibi prævisum providis suis consilijs procuratum minime dubitem. Arma enim militiæ nostræ licet spiritualia sint, a carnalibus tamen interdum ὀχημα suum mutuari tute ipse author nobis. Lesdiguierius1 noster vobis vicinus est, cum per litteras moveo et moneo, ut nihil omissurum in eam causam, ita nihil non mature facturum. Aderit & propediem, spero, Nassauius cui hoc in mandatis; sed quid illi, Mi Domine, nisi navim istam inter brevia celeusmate suo Paulus noster negat, qui solus rerum momenta pensitare, molles in eam rem aditus, internoscere, aperire queat ? Ergo quid moremur amplius ? Aestas nostra, Reverende Vir, pridem dilapsa est et jam brumæ quam autumno proprior ætas nos nostri admonet, quid causaturos cum durus ille creditor talentum reposat ? cum candelam sub modie absconditam exprobrabit ? quid excepturos ? sed hæc foste plusculum apud te. Agnosco ego et tu ignosces, quod superest me vobis totum dico, addico. In tantum opus si quid opella nostra conferre possit, judicij esto vestri. Jubete, paratum ad omnia obsequia habetis, quem inter tot jactationes. Dei beneficio servatum, vobis vinese et valese noventis.
Vale, Venerande Vir, et te omnipotens Reipublicæ Christianæ diu incolumem custodias.

Salmurij, 23 jan. 1617

  • 1Voir Notices biographiques : François Bonne, duc de Lesdiguières.

Type scripteur
  • Copie

Chiffrement
  • non chiffrée

Signature
  • non signée

Lieu
  • Saumur

Source
  • BU Sorbonne, ms 2376, f. 38r-v

Editions précédentes
  • Inédit