1608-10-04.A Duplessis
Amplissime Domine
Divini muneris fuit, quod pro veritata gladijs ad mortem petitus, servatus fuerim. Utinam plura et graviora pati detur, modo in Dei gloriam et veritatis testimonium. Quod vero ea minuta quæ, ut paupercula evangelica e meis sportulis protuli, pijs probentur, id eorum humanitatis et charitatis est, qui non expendunt quid veritati debeamus sed quid pro loco et tempore nobis licuerit. Operum nostrorum una est commendatio, quod ab ijsdem interitui destinata et devota sunt, a quibus et auctor.
Dominum de *Licques, solida pietate et virtute ornatum, summa cum iucunditate excepi, charissimum habui, teque in illo coluj. Non poterat maiori commendatione ad nos venire quam titulo alumni tui. Utinam Deus illo diutius frui donasset. Ille redit ad te, narraturus nostris verbis qui affecti simus, quæ hic agantur quæ speranda et quæ timenda. Illum consiliorum nostrorum, et inprimis observantiæ erga te meae testem esse volui.
Deum veneror ut te, Amplissime Domine, suorum profectibus diutissime servet, nobisque etiam gratiam largiatur, ut quae ex Scriptuarum et sanctorum Patrum penu depromis, hic evulgari possint.
Venetiis, 4 octobris 1608
Humillimus et devotissimus servus