1609-10-16.DE Duplessis
Venerande Pater
Habes iam, Venerande Pater, quod desiderasti dominum Lentium3, principum Germaniæ nomine apud vos hospitantem, dominum Vandermijlium4, ordinum Belgij aperte legatum. Ambos fide et authoritate apud suos præpollentes; pietate etiam prudentia, doctrina, conspicuos ambos, ut ad id quod instat, non alij ab illis felicius eligi, non optatiores nobis contingere potuerint. Tui iam zeli est, tuæque solertiæ videre, ut haec officiosa legatio ad præcipuum quem meditamur exitum perducatur: quod sane futurum spero, si quantocius hoc officium rependatur. Viri, quatenus fieri possit eodem collimantes ut id deligantur. Amicitiæ inchoatæ arctum fœdus mutua utilitate subnixum superstruatur. Tu vero, Venerande Pater, si quid a me ulterius profrucisci posse existimas, sedulo monebis, nihil usquam omissurum quod pios vestros conatus promovere posse intelligam. Macte igitur; grave opus; humanis humeris plane impar sed Deus omnipotens συλλαμβανει, cuius Χαι το μαρον χαγ τ χασενεζ: hominibus et sapientibus et fortius. Ut prudentiam porro carnis eius providentiæ committere, submittere, nil cunctari debeamus. Cui ex ore parvulorum et lactantium fortitudinem suam fundare semper solemne.
De republica clivense negotium fervet5. Caesar pro sequestro se gerer vult et Leopoldus Iuliacum6 communit. At principes cohæredes cæteris urbibus potiuntur, in quibus purior doctrina prædicatur: quos regi nostro non deserere ratum. Et si uterque propositi tenax, mirum ni lis in bellum abeat. Sabaudus per legatum suum nihil non offert, ut regem in Hispanum accendat. Quod quanti momenti nemo te melius. Sed subdolum ingenium suspectum nobis, quanquam accepta ab Hispano munia dolum removet Deus vel ex tenebris lucem. Qui cœptis benedixit, spiritus sui præsentia vos, operi suo incumbentes, dirigat, roboret, circumdet. *Fulgentio nostro, et cæteris bonis, salutem a nobis plurimam.
Vale, Venerande Domine, et nos ama.
Salmurii, 16 octobris 1609.